monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > ad Corinthios II, 1 > Genesis, 35 > Zacharias, 12 > 49 > 18 > sectio 3 > Numeri, 13 > Lucas, 23 > ad Corinthios I, 9 > 125 > 17 > Lucas, 24 > LIBER SEXTUS. > 5 > 43 > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 25
Porro si quaeris, cur infans a daemone corripiatur, qui peccata non habuit: aut in qua aetate resurrecturi simus, cum diversa aetate moriamur, ingratis suscipies : Iudicia Dei abyssus multa . Et: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini: aut quis consiliarius eius fuit ? Aetatum autem diversitas non mutat corporum veritatem. Cum enim corpora quotidie nostra fluant, et aut crescant, aut decrescant: ergo tot erimus homines, quot quotidie commutamur? aut alius fui, cum decem annnorum essem, alius cum triginta, alius cum quinquaginta, alius cum iam toto cano capite sum? Igitur iuxta Ecclesiarum traditiones, et Apostolum Paulum, illud est respondendum: quod in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi resurrecturi sumus , in qua et Adam Iudaei conditum autumant: et Dominum Salvatorem legimus surrexisse, et multa alia, quae de utroque Testamento in suffocationem haeretici protuli.